{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2018.htm","path":"bib/vul/sa2018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2018.htm","text":"1 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,\n2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarvi\u00e6 fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum.\n3 Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe pr\u00e6sidio.\n4 Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.\n5\u00a0Et pr\u00e6cepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat pr\u00e6cipientem regem cunctis principibus pro Absalom.\n \n6 Itaque egressus est populus in campum contra Isra\u00ebl, et factum est pr\u00e6lium in saltu Ephraim.\n7 Et c\u00e6sus est ibi populus Isra\u00ebl ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.\n8 Fuit autem ibi pr\u00e6lium dispersum super faciem omnis terr\u00e6, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.\n9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adh\u00e6sit caput ejus quercui: et illo suspenso inter c\u00e6lum et terram, mulus cui insederat, pertransivit.\n10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu.\n11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?\n12 Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis pr\u00e6cepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom.\n13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?\n14 Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret h\u00e6rens in quercu,\n15 cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.\n16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Isra\u00ebl, volens parcere multitudini.\n17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Isra\u00ebl fugit in tabernacula sua.\n18\u00a0Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.\n \n19 Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.\n20 Ad quem Joab dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia: hodie nolo te nuntiare: filius enim regis est mortuus.\n21 Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi qu\u00e6 vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.\n22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere, fili mi? non eris boni nuntii bajulus.\n23 Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.\n24 David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio port\u00e6 super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.\n25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,\n26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuntius.\n27 Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit.\n28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.\n29 Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.\n30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,\n31\u00a0apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.\n \n32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.\n33 Contristatus itaque rex, ascendit c\u0153naculum port\u00e6, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 18","type":"page"}
