{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2020.htm","path":"bib/vul/sa2020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2020.htm","text":"1 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque h\u00e6reditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Isra\u00ebl.\n2 Et separatus est omnis Isra\u00ebl a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Juda adh\u00e6serunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.\n3 Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis pr\u00e6bens: et non est ingressus ad eas, sed erant claus\u00e6 usque in diem mortis su\u00e6 in viduitate viventes.\n4 Dixit autem rex Amas\u00e6: Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto pr\u00e6sens.\n5 Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.\n6 Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.\n7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.\n8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.\n9 Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amas\u00e6, quasi osculans eum.\n10 Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.\n11 Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amas\u00e6, de sociis Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes David.\n12\u00a0Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.\n \n13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.\n14 Porro ille transierat per omnes tribus Isra\u00ebl in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.\n15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba qu\u00e6 erat cum Joab, moliebatur destruere muros.\n16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite: dicite Joab: Appropinqua huc, et loquar tecum.\n17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancill\u00e6 tu\u00e6. Qui respondit: Audio.\n18 Rursumque illa: Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant.\n19 Nonne ego sum qu\u00e6 respondeo veritatem in Isra\u00ebl, et tu qu\u00e6ris subvertere civitatem et evertere matrem in Isra\u00ebl? quare pr\u00e6cipitas h\u00e6reditatem Domini?\n20 Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non pr\u00e6cipito, neque demolior.\n21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab: Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.\n22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.\n23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Isra\u00ebl: Banaias autem filius Jojad\u00e6 super Cereth\u00e6os et Pheleth\u00e6os:\n24 Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis:\n25 Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.\n26 Ira autem Jairites erat sacerdos David.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 20","type":"page"}
