{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2021.htm","path":"bib/vul/sa2021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2021.htm","text":"1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.\n2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonit\u00e6 non erant de filiis Isra\u00ebl, sed reliqui\u00e6 Amorrh\u00e6orum: filii quippe Isra\u00ebl juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Isra\u00ebl et Juda),\n3 dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis h\u00e6reditati Domini?\n4 Dixeruntque ei Gabaonit\u00e6: Non est nobis super argento et auro qu\u00e6stio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Isra\u00ebl. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?\n5 Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Isra\u00ebl.\n6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.\n7 Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonath\u00e6 filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.\n8 Tulit itaque rex duos filios Respha fili\u00e6 Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol fili\u00e6 Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,\n9 et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.\n10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de c\u00e6lo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.\n11 Et nuntiata sunt David qu\u00e6 fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.\n12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonath\u00e6 filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelbo\u00eb:\n13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonath\u00e6 filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,\n14\u00a0sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonath\u00e6 filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex, et repropitiatus est Deus terr\u00e6 post h\u00e6c.\n \n15 Factum est autem rursum pr\u00e6lium Philisthinorum adversum Isra\u00ebl, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,\n16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hast\u00e6 trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.\n17 Pr\u00e6sidioque ei fuit Abisai filius Sarvi\u00e6, et percussum Philisth\u00e6um interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Isra\u00ebl.\n18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisth\u00e6os: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.\n19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisth\u00e6os, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Geth\u00e6um, cujus hastile hast\u00e6 erat quasi liciatorium texentium.\n20 Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha.\n21 Et blasphemavit Isra\u00ebl: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.\n22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 21","type":"page"}
