{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sa2023.htm","path":"bib/vul/sa2023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sa2023.htm","text":"1\u00a0H\u00e6c autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob,\n egregius psaltes Isra\u00ebl:\n2\u00a0Spiritus Domini locutus est per me,\n et sermo ejus per linguam meam.\n3\u00a0Dixit Deus Isra\u00ebl mihi,\n locutus est fortis Isra\u00ebl:\n Dominator hominum,\n justus dominator in timore Dei,\n4\u00a0sicut lux auror\u00e6, oriente sole,\n mane absque nubibus rutilat:\n et sicut pluviis germinat herba de terra.\n5\u00a0Nec tanta est domus mea apud Deum,\n ut pactum \u00e6ternum iniret mecum,\n firmum in omnibus atque munitum.\n Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas,\n nec est quidquam ex ea quod non germinet.\n6\u00a0Pr\u00e6varicatores autem quasi spin\u00e6 evellentur universi,\n qu\u00e6 non tolluntur manibus.\n7\u00a0Et si quis tangere voluerit eas,\n armabitur ferro et ligno lanceato,\n igneque succens\u00e6 comburentur usque ad nihilum.]\n \n8 H\u00e6c nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.\n9 Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in pr\u00e6lium.\n10 Cumque ascendissent viri Isra\u00ebl, ipse stetit et percussit Philisth\u00e6os donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad c\u00e6sorum spolia detrahenda.\n11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,\n12\u00a0stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisth\u00e6os: et fecit Dominus salutem magnam.\n \n13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.\n14 Et David erat in pr\u00e6sidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.\n15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aqu\u00e6 de cisterna qu\u00e6 est in Bethlehem juxta portam!\n16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,\n17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. H\u00e6c fecerunt tres robustissimi.\n18 Abisai quoque frater Joab filius Sarvi\u00e6, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,\n19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.\n20 Et Banaias filius Jojad\u00e6 viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.\n21 Ipse quoque interfecit virum \u00e6gyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu \u00c6gyptii, et interfecit eum hasta sua.\n22 H\u00e6c fecit Banaias filius Jojad\u00e6.\n23\u00a0Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.\n \n24 Asa\u00ebl frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,\n25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,\n26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,\n27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,\n28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,\n29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,\n30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,\n31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,\n32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,\n33 Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,\n34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,\n35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,\n36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,\n37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarvi\u00e6,\n38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,\n39 Urias Heth\u00e6us: omnes triginta septem.","title":"Vulgate: 2 Samuel: 2 Samuel Chapter 23","type":"page"}
