{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir003.htm","path":"bib/vul/sir003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir003.htm","text":"1\u00a0[Filii sapienti\u00e6 ecclesia justorum,\n et natio illorum obedientia et dilectio.\n2\u00a0Judicium patris audite, filii,\n et sic facite, ut salvi sitis.\n3\u00a0Deus enim honoravit patrem in filiis:\n et judicium matris exquirens, firmavit in filios.\n4\u00a0Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,\n et continebit se ab illis,\n et in oratione dierum exaudietur.\n5\u00a0Et sicut qui thesaurizat,\n ita et qui honorificat matrem suam.\n6\u00a0Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,\n et in die orationis su\u00e6 exaudietur.\n7\u00a0Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,\n et qui obedit patri refrigerabit matrem.\n8\u00a0Qui timet Dominum honorat parentes,\n et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.\n9\u00a0In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,\n10\u00a0ut superveniat tibi benedictio ab eo,\n et benedictio illius in novissimo maneat.\n11\u00a0Benedictio patris firmat domos filiorum:\n maledictio autem matris eradicat fundamenta.\n12\u00a0Ne glorieris in contumelia patris tui:\n non enim est tibi gloria ejus confusio.\n13\u00a0Gloria enim hominis ex honore patris sui,\n et dedecus filii pater sine honore.\n14\u00a0Fili, suscipe senectam patris tui,\n et non contristes eum in vita illius:\n15\u00a0et si defecerit sensu, veniam da,\n et ne spernas eum in virtute tua:\n eleemosyna enim patris non erit in oblivione.\n16\u00a0Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum:\n17\u00a0et in justitia \u00e6dificabitur tibi,\n et in die tribulationis commemorabitur tui,\n et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.\n18\u00a0Quam mal\u00e6 fam\u00e6 est qui derelinquit patrem,\n et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!]\n \n19\u00a0[Fili, in mansuetudine opera tua perfice,\n et super hominum gloriam diligeris.\n20\u00a0Quanto magnus es, humilia te in omnibus,\n et coram Deo invenies gratiam:\n21\u00a0quoniam magna potentia Dei solius,\n et ab humilibus honoratur.\n22\u00a0Altiora te ne qu\u00e6sieris,\n et fortiora te ne scrutatus fueris:\n sed qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Deus, illa cogita semper,\n et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.\n23\u00a0Non est enim tibi necessarium\n ea, qu\u00e6 abscondita sunt, videre oculis tuis.\n24\u00a0In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,\n et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.\n25\u00a0Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi:\n26\u00a0multos quoque supplantavit suspicio illorum,\n et in vanitate detinuit sensus illorum.\n27\u00a0Cor durum habebit male in novissimo,\n et qui amat periculum in illo peribit.\n28\u00a0Cor ingrediens duas vias non habebit successus,\n et pravus corde in illis scandalizabitur.\n29\u00a0Cor nequam gravabitur in doloribus,\n et peccator adjiciet ad peccandum.\n30\u00a0Synagog\u00e6 superborum non erit sanitas,\n frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.\n31\u00a0Cor sapientis intelligitur in sapientia,\n et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.\n32\u00a0Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,\n et in operibus justiti\u00e6 successus habebit.]\n \n33\u00a0[Ignem ardentem exstinguit aqua,\n et eleemosyna resistit peccatis:\n34\u00a0et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam:\n meminit ejus in posterum,\n et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 3","type":"page"}
