{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir005.htm","path":"bib/vul/sir005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir005.htm","text":"1\u00a0[Noli attendere ad possessiones iniquas,\n et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita:\n nihil enim proderit in tempore vindict\u00e6 et obductionis.\n2\u00a0Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,\n3\u00a0et ne dixeris: Quomodo potui?\n aut, Quis me subjiciet propter facta mea?\n Deus enim vindicans vindicabit.\n4\u00a0Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste?\n Altissimus enim est patiens redditor.\n5\u00a0De propitiatio peccato noli esse sine metu,\n neque adjicias peccatum super peccatum.\n6\u00a0Et ne dicas: Miseratio Domini magna est,\n multitudinis peccatorum meorum miserebitur:\n7\u00a0misericordia enim et ira ab illo cito proximant,\n et in peccatores respicit ira illius.\n8\u00a0Non tardes converti ad Dominum,\n et ne differas de die in diem:\n9\u00a0subito enim veniet ira illius,\n et in tempore vindict\u00e6 disperdet te.\n10\u00a0Noli anxius esse in divitiis injustis:\n non enim proderunt tibi in die obductionis et vindict\u00e6.]\n \n11\u00a0[Non ventiles te in omnem ventum,\n et non eas in omnem viam:\n sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.\n12\u00a0Esto firmus in via Domini,\n et in veritate sensus tui et scientia:\n et prosequatur te verbum pacis et justiti\u00e6.\n13\u00a0Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,\n et cum sapientia proferas responsum verum.\n14\u00a0Si est tibi intellectus, responde proximo:\n sin autem, sit manus tua super os tuum,\n ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.\n15\u00a0Honor et gloria in sermone sensati:\n lingua vero imprudentis subversio est ipsius.\n16\u00a0Non appelleris susurro,\n et lingua tua ne capiaris et confundaris:\n17\u00a0super furem enim est confusio et p\u0153nitentia,\n et denotatio pessima super bilinguem:\n susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.\n18\u00a0Justifica pusillum\n et magnum similiter.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 5","type":"page"}
