{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir010.htm","path":"bib/vul/sir010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir010.htm","text":"1\u00a0[Judex sapiens judicabit populum suum,\n et principatus sensati stabilis erit.\n2\u00a0Secundum judicem populi, sic et ministri ejus:\n et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.\n3\u00a0Rex insipiens perdet populum suum:\n et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.\n4\u00a0In manu Dei potestas terr\u00e6:\n et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.\n5\u00a0In manu Dei prosperitas hominis,\n et super faciem scrib\u00e6 imponet honorem suum.]\n \n6\u00a0[Omnis injuri\u00e6 proximi ne memineris,\n et nihil agas in operibus injuri\u00e6.\n7\u00a0Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,\n et execrabilis omnis iniquitas gentium.\n8\u00a0Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,\n et injurias, et contumelias, et diversos dolos.\n9\u00a0Avaro autem nihil est scelestius.\n Quid superbit terra et cinis?\n10\u00a0Nihil est iniquius quam amare pecuniam:\n hic enim et animam suam venalem habet,\n quoniam in vita sua projecit intima sua.\n11\u00a0Omnis potentatus brevis vita;\n languor prolixior gravat medicum.\n12\u00a0Brevem languorem pr\u00e6cidit medicus:\n sic et rex hodie est, et cras morietur.\n13\u00a0Cum enim morietur homo,\n h\u00e6reditabit serpentes, et bestias, et vermes.\n14\u00a0Initium superbi\u00e6 hominis apostatare a Deo:\n15\u00a0quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,\n quoniam initium omnis peccati est superbia.\n Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,\n et subvertet eum in finem.\n16\u00a0Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,\n et destruxit eos usque in finem.\n17\u00a0Sedes ducum superborum destruxit Deus,\n et sedere fecit mites pro eis.\n18\u00a0Radices gentium superbarum arefecit Deus,\n et plantavit humiles ex ipsis gentibus.\n19\u00a0Terras gentium evertit Dominus,\n et perdidit eas usque ad fundamentum.\n20\u00a0Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,\n et cessare fecit memoriam eorum a terra.\n21\u00a0Memoria superborum perdidit Deus,\n et reliquit memoriam humilium sensu.\n22\u00a0Non est creata hominibus superbia,\n neque iracundia nationi mulierum.]\n \n23\u00a0[Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum:\n semen autem hoc exhonorabitur, quod pr\u00e6terit mandata Domini.\n24\u00a0In medio fratrum rector illorum in honore:\n et qui timent Dominum erunt in oculis illius.\n25\u00a0Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,\n timor Dei est.\n26\u00a0Noli despicere hominem justum pauperem,\n et noli magnificare virum peccatorem divitem.\n27\u00a0Magnus, et judex, et potens est in honore:\n et non est major illo qui timet Deum.\n28\u00a0Servo sensato liberi servient:\n et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,\n et inscius non honorabitur.\n29\u00a0Noli extollere te in faciendo opere tuo,\n et noli cunctari in tempore angusti\u00e6.\n30\u00a0Melior est qui operatur et abundat in omnibus,\n quam qui gloriatur et eget pane.\n31\u00a0Fili, in mansuetudine serva animam tuam,\n et da illi honorem secundum meritum suum.\n32\u00a0Peccantem in animam suam quis justificabit?\n et quis honorificabit exhonorantem animam suam?\n33\u00a0Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum:\n et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.\n34\u00a0Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia!\n et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 10","type":"page"}
