{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir013.htm","path":"bib/vul/sir013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir013.htm","text":"1\u00a0[Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea:\n et qui communicaverit superbo induet superbiam.\n2\u00a0Pondus super se tollat qui honestiori se communicat,\n et ditiori te ne socius fueris.\n3\u00a0Quid communicabit cacabus ad ollam?\n quando enim se colliserint, confringetur.\n4\u00a0Dives injuste egit, et fremet:\n pauper autem l\u00e6sus tacebit.\n5\u00a0Si largitus fueris, assumet te:\n et si non habueris, derelinquet te.\n6\u00a0Si habes, convivet tecum, et evacuabit te:\n et ipse non dolebit super te.\n7\u00a0Si necessarius illi fueris, supplantabit te,\n et subridens spem dabit, narrans tibi bona,\n et dicet: Quid opus est tibi?\n8\u00a0Et confundet te in cibis suis,\n donec te exinaniat bis et ter:\n et in novissimo deridebit te,\n et postea videns derelinquet te,\n et caput suum movebit ad te.\n9\u00a0Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.\n10\u00a0Attende ne seductus in stultitiam humilieris.\n11\u00a0Noli esse humilis in sapientia tua,\n ne humiliatus in stultitiam seducaris.\n12\u00a0Advocatus a potentiore, discede:\n ex hoc enim magis te advocabit.\n13\u00a0Ne improbus sis, ne impingaris:\n et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.\n14\u00a0Ne retineas ex \u00e6quo loqui cum illo,\n nec credas multis verbis illius:\n ex multa enim loquela tentabit te,\n et subridens interrogabit te de absconditis tuis.\n15\u00a0Immitis animus illius conservabit verba tua:\n et non parcet de malitia, et de vinculis.\n16\u00a0Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,\n quoniam cum subversione tua ambulas:\n17\u00a0audiens vero illa,\n quasi in somnis vide, et vigilabis.\n18\u00a0Omni vita tua dilige Deum,\n et invoca illum in salute tua.\n19\u00a0Omne animal diligit simile sibi,\n sic et omnis homo proximum sibi.\n20\u00a0Omnis caro ad similem sibi conjungetur,\n et omnis homo simili sui sociabitur.\n21\u00a0Si communicabit lupus agno aliquando,\n sic peccator justo.\n22\u00a0Qu\u00e6 communicatio sancto homini ad canem?\n aut qu\u00e6 pars diviti ad pauperem?\n23\u00a0Venatio leonis onager in eremo:\n sic et pascua divitum sunt pauperes.\n24\u00a0Et sicut abominatio est superbo humilitas,\n sic et execratio divitis pauper.\n25\u00a0Dives commotus confirmatur ab amicis suis:\n humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.\n26\u00a0Diviti decepto multi recuperatores:\n locutus est superbia, et justificaverunt illum.\n27\u00a0Humilis deceptus est, insuper et arguitur:\n locutus est sensate, et non est datus ei locus.\n28\u00a0Dives locutus est, et omnes tacuerunt,\n et verbum illius usque ad nubes perducent.\n29\u00a0Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic?\n et si offenderit, subvertent illum.]\n \n30\u00a0[Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia:\n et nequissima paupertas in ore impii.\n31\u00a0Cor hominis immutat faciem illius,\n sive in bona, sive in mala.\n32\u00a0Vestigium cordis boni et faciem bonam\n difficile invenies, et cum labore.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 13","type":"page"}
