{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir016.htm","path":"bib/vul/sir016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir016.htm","text":"1\u00a0[Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur:\n nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.\n2\u00a0Non credas vit\u00e6 illorum,\n et ne respexeris in labores eorum.\n3\u00a0Melior est enim unus timens Deum,\n quam mille filii impii:\n4\u00a0et utile est mori sine filiis,\n quam relinquere filios impios.\n5\u00a0Ab uno sensato inhabitabitur patria:\n tribus impiorum deseretur.\n6\u00a0Multa talia vidit oculis meus,\n et fortiora horum audivit auris mea.\n7\u00a0In synagoga peccantium exardebit ignis,\n et in gente incredibili exardescet ira.\n8\u00a0Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,\n qui destructi sunt confidentes su\u00e6 virtuti.\n9\u00a0Et non pepercit peregrinationi Lot,\n et execratus est eos pr\u00e6 superbia verbi illorum.\n10\u00a0Non misertus est illis, gentem totam perdens,\n et extollentem se in peccatis suis.\n11\u00a0Et sicut sexcenta millia peditum,\n qui congregati sunt in duritia cordis sui:\n et si unus fuisset cervicatus,\n mirum si fuisset immunis.\n12\u00a0Misericordia enim et ira est cum illo:\n potens exoratio, et effundens iram.\n13\u00a0Secundum misericordiam suam,\n sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.\n14\u00a0Non effugiet in rapina peccator,\n et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.\n15\u00a0Omnis misericordia faciet locum unicuique,\n secundum meritum operum suorum,\n et secundum intellectum peregrinationis ipsius.]\n \n16\u00a0[Non dicas: A Deo abscondar:\n et ex summo, quis mei memorabitur?\n17\u00a0in populo magno non agnoscar:\n qu\u00e6 est enim anima mea in tam immensa creatura?\n18\u00a0Ecce c\u00e6lum et c\u00e6li c\u00e6lorum,\n abyssus, et universa terra, et qu\u00e6 in eis sunt,\n in conspectu illius commovebuntur.\n19\u00a0Montes simul, et colles, et fundamenta terr\u00e6,\n cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.\n20\u00a0Et in omnibus his insensatum est cor,\n et omne cor intelligitur ab illo.\n21\u00a0Et vias illius quis intelligit,\n et procellam quam nec oculus videbit hominis?\n22\u00a0Nam plurima illius opera sunt in absconsis:\n sed opera justiti\u00e6 ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit?\n longe enim est testamentum a quibusdam,\n et interrogatio omnium in consummatione est.\n23\u00a0Qui minoratur corde cogitat inania,\n et vir imprudens et errans cogitat stulta.]\n \n24\u00a0[Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,\n et in verbis meis attende in corde tuo:\n25\u00a0et dicam in \u00e6quitate disciplinam,\n et scrutabor enarrare sapientiam:\n et in verbis meis attende in corde tuo,\n et dico in \u00e6quitate spiritus virtutes\n quas posuit Deus in opera sua ab initio,\n et in veritate enuntio scientiam ejus.\n26\u00a0In judicio Dei opera ejus ab initio,\n et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,\n et initia eorum in gentibus suis.\n27\u00a0Ornavit in \u00e6ternum opera illorum:\n nec esurierunt, nec laboraverunt,\n et non destiterunt ab operibus suis.\n28\u00a0Unusquisque proximum sibi non angustiabit in \u00e6ternum:\n29\u00a0non sis incredibilis verbo illius.\n30\u00a0Post h\u00e6c Deus in terram respexit,\n et implevit illam bonis suis:\n31\u00a0anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,\n et in ipsam iterum reversio illorum.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 16","type":"page"}
