{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir018.htm","path":"bib/vul/sir018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir018.htm","text":"1\u00a0[Qui vivet in \u00e6ternum creavit omnia simul.\n Deus solus justificabitur,\n et manet invictus rex in \u00e6ternum.\n2\u00a0Quis sufficit enarrare opera illius?\n3\u00a0quis enim investigabit magnalia ejus?\n4\u00a0virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit?\n aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?\n5\u00a0Non est minuere neque adjicere,\n nec est invenire magnalia Dei.\n6\u00a0Cum consummaverit homo, tunc incipiet:\n et cum quieverit, aporiabitur.\n7\u00a0Quid est homo? et qu\u00e6 est gratia illius?\n et quid bonum aut quid nequam illius?\n8\u00a0Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,\n quasi gutta aqu\u00e6 maris deputati sunt:\n et sicut calculus aren\u00e6, sic exigui anni in die \u00e6vi.\n9\u00a0Propter hoc patiens est Deus in illis,\n et effundit super eos misericordiam suam.\n10\u00a0Vidit pr\u00e6sumptionem cordis eorum, quoniam mala est:\n et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.\n11\u00a0Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,\n et ostendit eis viam \u00e6quitatis.\n12\u00a0Miseratio hominis circa proximum suum:\n misericordia autem Dei super omnem carnem.\n13\u00a0Qui misericordiam habet, docet et erudit\n quasi pastor gregem suum.\n14\u00a0Miseretur excipientis doctrinam miserationis,\n et qui festinat in judiciis ejus.]\n \n15\u00a0[Fili, in bonis non des querelam,\n et in omni dato non des tristitiam verbi mali.\n16\u00a0Nonne ardorem refrigerabit ros?\n sic et verbum melius quam datum.\n17\u00a0Nonne ecce verbum super datum bonum?\n sed utraque cum homine justificato.\n18\u00a0Stultus acriter improperabit:\n et datus indisciplinati tabescere facit oculos.\n19\u00a0Ante judicium para justitiam tibi,\n et antequam loquaris, disce.\n20\u00a0Ante languorem adhibe medicinam:\n et ante judicium interroga teipsum,\n et in conspectu Dei invenies propitiationem.\n21\u00a0Ante languorem humilia te,\n et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.\n22\u00a0Non impediaris orare semper,\n et ne verearis usque ad mortem justificari,\n quoniam merces Dei manet in \u00e6ternum.\n23\u00a0Ante orationem pr\u00e6para animam tuam,\n et noli esse quasi homo qui tentat Deum.\n24\u00a0Memento ir\u00e6 in die consummationis,\n et tempus retributionis in conversatione faciei.\n25\u00a0Memento paupertatis in tempore abundanti\u00e6,\n et necessitatum paupertatis in die divitiarum.\n26\u00a0A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,\n et h\u00e6c omnia citata in oculis Dei.\n27\u00a0Homo sapiens in omnibus metuet,\n et in diebus delictorum attendet ab inertia.\n28\u00a0Omnis astutus agnoscit sapientiam,\n et invenienti eam dabit confessionem.\n29\u00a0Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,\n et intellexerunt veritatem et justitiam,\n et impleverunt proverbia et judicia.]\n \n30\u00a0[Post concupiscentias tuas non eas,\n et a voluntate tua avertere.\n31\u00a0Si pr\u00e6stes anim\u00e6 tu\u00e6 concupiscentias ejus,\n faciat te in gaudium inimicis tuis.\n32\u00a0Ne oblecteris in turbis nec in modicis:\n assidua enim est commissio illorum.\n33\u00a0Ne fueris mediocris in contentione ex f\u0153nore,\n et est tibi nihil in sacculo:\n eris enim invidus vit\u00e6 tu\u00e6.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 18","type":"page"}
