{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir020.htm","path":"bib/vul/sir020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir020.htm","text":"1\u00a0[Quam bonum est arguere, quam irasci,\n et confitentem in oratione non prohibere!\n2\u00a0Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam:\n3\u00a0sic qui facit per vim judicium iniquum.\n4\u00a0Quam bonum est correptum manifestare p\u0153nitentiam!\n sic enim effugies voluntarium peccatum.\n5\u00a0Est tacens qui invenitur sapiens:\n et est odibilis qui procax est ad loquendum.\n6\u00a0Est tacens non habens sensum loquel\u00e6:\n et est tacens sciens tempus aptum.\n7\u00a0Homo sapiens tacebit usque ad tempus:\n lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.\n8\u00a0Qui multis utitur verbis l\u00e6det animam suam:\n et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.\n9\u00a0Est processio in malis viro indisciplinato,\n et est inventio in detrimentum.\n10\u00a0Est datum quod non est utile,\n et est datum cujus retributio duplex.\n11\u00a0Est propter gloriam minoratio,\n et est qui ab humilitate levabit caput.\n12\u00a0Est qui multa redimat modico pretio,\n et restituens ea in septuplum.\n13\u00a0Sapiens in verbis seipsum amabilem facit:\n grati\u00e6 autem fatuorum effundentur.\n14\u00a0Datus insipientis non erit utilis tibi:\n oculi enim illius septemplices sunt.\n15\u00a0Exigua dabit, et multa improperabit:\n et apertio oris illius inflammatio est.\n16\u00a0Hodie f\u0153neratur quis, et cras expetit:\n odibilis est homo hujusmodi.\n17\u00a0Fatuo non erit amicus,\n et non erit gratia bonis illius:\n18\u00a0qui enim edunt panem illius, fals\u00e6 lingu\u00e6 sunt.\n Quoties et quanti irridebunt eum!\n19\u00a0neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit;\n similiter et quod non erat habendum.\n20\u00a0Lapsus fals\u00e6 lingu\u00e6 quasi qui in pavimento cadens:\n sic casus malorum festinanter veniet.\n21\u00a0Homo acharis quasi fabula vana,\n in ore indisciplinatorum assidua erit.\n22\u00a0Ex ore fatui reprobabitur parabola:\n non enim dicit illam in tempore suo.]\n \n23\u00a0[Est qui vetatur peccare pr\u00e6 inopia,\n et in requie sua stimulabitur.\n24\u00a0Est qui perdet animam suam pr\u00e6 confusione,\n et ab imprudenti persona perdet eam:\n person\u00e6 autem acceptione perdet se.\n25\u00a0Est qui pr\u00e6 confusione promittit amico,\n et lucratus est eum inimicum gratis.\n26\u00a0Opprobrium nequam in homine mendacium:\n et in ore indisciplinatorum assidue erit.\n27\u00a0Potior fur quam assiduitas viri mendacis:\n perditionem autem ambo h\u00e6reditabunt.\n28\u00a0Mores hominum mendacium sine honore,\n et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.\n29\u00a0Sapiens in verbis producet seipsum,\n et homo prudens placebit magnatis.\n30\u00a0Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,\n et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur:\n qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.\n31\u00a0Xenia et dona exc\u00e6cant oculos judicum,\n et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.\n32\u00a0Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,\n qu\u00e6 utilitas in utrisque?\n33\u00a0Melior est qui celat insipientiam suam,\n quam homo qui abscondit sapientiam suam.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 20","type":"page"}
