{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir026.htm","path":"bib/vul/sir026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir026.htm","text":"1\u00a0[Mulieris bon\u00e6 beatus vir:\n numerus enim annorum illius duplex.\n2\u00a0Mulier fortis oblectat virum suum,\n et annos vit\u00e6 illius in pace implebit.\n3\u00a0Pars bona mulier bona,\n in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:\n4\u00a0divitis autem et pauperis cor bonum,\n in omni tempore vultus illorum hilaris.\n5\u00a0A tribus timuit cor meum,\n et in quarto facies mea metuit:\n6\u00a0delaturam civitatis, et collectionem populi:\n7\u00a0calumniam mendacem super mortem omnia gravia:\n8\u00a0dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.\n9\u00a0In muliere zelotypa flagellum lingu\u00e6,\n omnibus communicans.\n10\u00a0Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam:\n qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.\n11\u00a0Mulier ebriosa ira magna, et contumelia:\n et turpitudo illius non tegetur.\n12\u00a0Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,\n et in palpebris illius agnoscetur.\n13\u00a0In filia non avertente se, firma custodiam,\n ne inventa occasione utatur se.\n14\u00a0Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,\n et ne mireris si te neglexerit.\n15\u00a0Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,\n et ab omni aqua proxima bibet,\n et contra omnem palum sedebit,\n et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.\n16\u00a0Gratia mulieris sedul\u00e6 delectabit virum suum,\n et ossa illius impinguabit.\n17\u00a0Disciplina illius datum Dei est.\n18\u00a0Mulier sensata et tacita,\n non est immutatio erudit\u00e6 anim\u00e6.\n19\u00a0Gratia super gratiam\n mulier sancta et pudorata.\n20\u00a0Omnis autem ponderatio non est digna\n continentis anim\u00e6.\n21\u00a0Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,\n sic mulieris bon\u00e6 species in ornamentum domus ejus.\n22\u00a0Lucerna splendens super candelabrum sanctum,\n et species faciei super \u00e6tatem stabilem.\n23\u00a0Column\u00e6 aure\u00e6 super bases argenteas,\n et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.\n24\u00a0Fundamenta \u00e6terna supra petram solidam,\n et mandata Dei in corde mulieris sanct\u00e6.]\n \n25\u00a0[In duobus contristatum est cor meum,\n et in tertio iracundia mihi advenit:\n26\u00a0vir bellator deficiens per inopiam;\n et vir sensatus contemptus;\n27\u00a0et qui transgreditur a justitia ad peccatum:\n Deus paravit eum ad rhomph\u00e6am.]\n \n28\u00a0[Du\u00e6 species difficiles et periculos\u00e6 mihi apparuerunt:\n difficile exuitur negotians a negligentia,\n et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 26","type":"page"}
