{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir034.htm","path":"bib/vul/sir034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir034.htm","text":"1\u00a0[Vana spes et mendacium viro insensato:\n et somnia extollunt imprudentes.\n2\u00a0Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,\n sic et qui attendit ad visa mendacia.\n3\u00a0Hoc secundum hoc visio somniorum,\n ante faciem hominis similitudo hominis.\n4\u00a0Ab immundo, quid mundabitur?\n et a mendace, quid verum dicetur?\n5\u00a0Divinatio erroris, et auguria mendacia,\n et somnia malefacientium, vanitas est:\n6\u00a0et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur.\n Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,\n ne dederis in illis cor tuum:\n7\u00a0multos enim errare fecerunt somnia,\n et exciderunt sperantes in illis.\n8\u00a0Sine mendacio consummabitur verbum legis,\n et sapientia in ore fidelis complanabitur.]\n \n9\u00a0[Qui non est tentatus quid scit?\n vir in multis expertus cogitabit multa:\n et qui multa didicit enarrabit intellectum.\n10\u00a0Qui non est expertus pauca recognoscit:\n qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.\n11\u00a0Qui tentatus non est qualia scit?\n qui implanatus est abundabit nequitia.\n12\u00a0Multa vidi errando,\n et plurimas verborum consuetudines.\n13\u00a0Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,\n et liberatus sum gratia Dei.]\n \n14\u00a0[Spiritus timentium Deum qu\u00e6ritur,\n et in respectu illius benedicetur.\n15\u00a0Spes enim illorum in salvantem illos,\n et oculi Dei in diligentes se.\n16\u00a0Qui timet Dominum nihil trepidabit:\n et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.\n17\u00a0Timentis Dominum, beata est anima ejus.\n18\u00a0Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?\n19\u00a0Oculi Domini super timentes eum:\n protector potenti\u00e6, firmamentum virtutis,\n tegimen ardoris, et umbraculum meridiani:\n20\u00a0deprecatio offensionis, et adjutorium casus:\n exaltans animam, et illuminans oculos,\n dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.]\n \n21\u00a0[Immolantis ex iniquo oblatio est maculata,\n et non sunt beneplacit\u00e6 subsannationes injustorum.\n22\u00a0Dominus solus sustinentibus se\n in via veritatis et justiti\u00e6.\n23\u00a0Dona iniquorum non probat Altissimus,\n nec respicit in oblationes iniquorum,\n nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.\n24\u00a0Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,\n quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.\n25\u00a0Panis egentium vita pauperum est:\n qui defraudat illum homo sanguinis est.\n26\u00a0Qui aufert in sudore panem,\n quasi qui occidit proximum suum.\n27\u00a0Qui effundit sanguinem,\n et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.\n28\u00a0Unus \u00e6dificans, et unus destruens:\n quid prodest illis, nisi labor?\n29\u00a0Unus orans, et unus maledicens:\n cujus vocem exaudiet Deus?\n30\u00a0Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum,\n quid proficit lavatio illius?\n31\u00a0Sic homo qui jejunat in peccatis suis,\n et iterum eadem faciens:\n quid proficit humiliando se?\n orationem illius quis exaudiet?]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 34","type":"page"}
