{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir036.htm","path":"bib/vul/sir036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir036.htm","text":"1\u00a0[Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,\n et ostende nobis lucem miserationum tuarum:\n2\u00a0et immitte timorem tuum super gentes qu\u00e6 non exquisierunt te,\n ut cognoscant quia non est deus nisi tu,\n et enarrent magnalia tua.\n3\u00a0Alleva manum tuam super gentes alienas,\n ut videant potentiam tuam.\n4\u00a0Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,\n sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:\n5\u00a0ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus\n quoniam non est deus pr\u00e6ter te, Domine.\n6\u00a0Innova signa, et immuta mirabilia.\n7\u00a0Glorifica manum et brachium dextrum.\n8\u00a0Excita furorem, et effunde iram.\n9\u00a0Tolle adversarium, et afflige inimicum.\n10\u00a0Festina tempus, et memento finis,\n ut enarrent mirabilia tua.\n11\u00a0In ira flamm\u00e6 devoretur qui salvatur:\n et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.\n12\u00a0Contere caput principum inimicorum,\n dicentium: Non est alius pr\u00e6ter nos.\n13\u00a0Congrega omnes tribus Jacob,\n ut cognoscant quia non est deus nisi tu,\n et enarrent magnalia tua,\n et h\u00e6reditabis eos sicut ab initio.\n14\u00a0Miserere plebi tu\u00e6, super quam invocatum est nomen tuum,\n et Isra\u00ebl quem co\u00e6quasti primogenito tuo.\n15\u00a0Miserere civitati sanctificationis tu\u00e6,\n Jerusalem, civitati requiei tu\u00e6.\n16\u00a0Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,\n et gloria tua populum tuum.\n17\u00a0Da testimonium his qui ab initio creatur\u00e6 tu\u00e6 sunt,\n et suscita pr\u00e6dicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophet\u00e6 priores.\n18\u00a0Da mercedem sustinentibus te,\n ut prophet\u00e6 tui fideles inveniantur:\n et exaudi orationes servorum tuorum,\n19\u00a0secundum benedictionem Aaron de populo tuo:\n et dirige nos in viam justiti\u00e6,\n et sciant omnes qui habitant terram\n quia tu es Deus conspector s\u00e6culorum.]\n \n20\u00a0[Omnem escam manducabit venter:\n et est cibus cibo melior.\n21\u00a0Fauces contingunt cibum fer\u00e6,\n et cor sensatum verba mendacia.\n22\u00a0Cor pravum dabit tristitiam,\n et homo peritus resistet illi.\n23\u00a0Omnem masculum excipiet mulier:\n et est filia melior filia.\n24\u00a0Species mulieris exhilarat faciem viri sui,\n et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.\n25\u00a0Si est lingua curationis,\n est et mitigationis et misericordi\u00e6:\n non est vir illius secundum filios hominum.\n26\u00a0Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem:\n adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.\n27\u00a0Ubi non est sepes, diripietur possessio:\n et ubi non est mulier, ingemiscit egens.\n28\u00a0Quis credit ei qui non habet nidum,\n et deflectens ubicumque obscuraverit,\n quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?]","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 36","type":"page"}
