{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sir052.htm","path":"bib/vul/sir052.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sir052.htm","text":"52:1 et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit\n52:2 Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum\n52:3 qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde\n52:4 servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste\n52:5 et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel\n52:6 verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo\n52:7 et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David\n52:8 quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra\n52:9 si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi\n52:10 et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te\n52:11 ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum\n52:12 et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto\n52:13 et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te","title":"Vulgate: Sirach: Sirach Chapter 52","type":"page"}
