{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sol001.htm","path":"bib/vul/sol001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sol001.htm","text":"1\u00a0[\n quia meliora sunt ubera tua vino,\n2\u00a0fragrantia unguentis optimis.\n Oleum effusum nomen tuum;\n ideo adolescentul\u00e6 dilexerunt te.\n3\u00a0\n in odorem unguentorum tuorum.\n Introduxit me rex in cellaria sua;\n exsultabimus et l\u00e6tabimur in te,\n memores uberum tuorum super vinum.\n Recti diligunt te.\n4\u00a0\n sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.\n5\u00a0Nolite me considerare quod fusca sim,\n quia decoloravit me sol.\n Filii matris me\u00e6 pugnaverunt contra me;\n posuerunt me custodem in vineis:\n vineam meam non custodivi.\n6\u00a0Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,\n ubi cubes in meridie,\n ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.\n7\u00a0\n egredere, et abi post vestigia gregum,\n et pasce h\u00e6dos tuos juxta tabernacula pastorum.\n8\u00a0Equitatui meo in curribus Pharaonis\n assimilavi te, amica mea.\n9\u00a0Pulchr\u00e6 sunt gen\u00e6 tu\u00e6 sicut turturis;\n collum tuum sicut monilia.\n10\u00a0Murenulas aureas faciemus tibi,\n vermiculatas argento.\n11\u00a0\n nardus mea dedit odorem suum.\n12\u00a0Fasciculus myrrh\u00e6 dilectus meus mihi;\n inter ubera mea commorabitur.\n13\u00a0Botrus cypri dilectus meus mihi\n in vineis Engaddi.\n14\u00a0\n Oculi tui columbarum.\n15\u00a0\n Lectulus noster floridus.\n16\u00a0Tigna domorum nostrarum cedrina,\n laquearia nostra cypressina.]","title":"Vulgate: Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 1","type":"page"}
