{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sol006.htm","path":"bib/vul/sol006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sol006.htm","text":"1\u00a0[\n ut pascatur in hortis, et lilia colligat.\n2\u00a0Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,\n qui pascitur inter lilia.\n3\u00a0\n suavis, et decora sicut Jerusalem;\n terribilis ut castrorum acies ordinata.\n4\u00a0Averte oculos tuos a me,\n quia ipsi me avolare fecerunt.\n Capilli tui sicut grex caprarum\n qu\u00e6 apparuerunt de Galaad.\n5\u00a0Dentes tui sicut grex ovium\n qu\u00e6 ascenderunt de lavacro:\n omnes gemellis f\u0153tibus,\n et sterilis non est in eis.\n6\u00a0Sicut cortex mali punici, sic gen\u00e6 tu\u00e6,\n absque occultis tuis.\n7\u00a0Sexaginta sunt regin\u00e6, et octoginta concubin\u00e6,\n et adolescentularum non est numerus.\n8\u00a0Una est columba mea, perfecta mea,\n una est matris su\u00e6, electa genetrici su\u00e6.\n Viderunt eam fili\u00e6, et beatissimam pr\u00e6dicaverunt;\n regin\u00e6 et concubin\u00e6, et laudaverunt eam.\n9\u00a0Qu\u00e6 est ista qu\u00e6 progreditur quasi aurora consurgens,\n pulchra ut luna, electa ut sol,\n terribilis ut castrorum acies ordinata?\n10\u00a0\n ut viderem poma convallium,\n et inspicerem si floruisset vinea,\n et germinassent mala punica.\n11\u00a0Nescivi: anima mea conturbavit me,\n propter quadrigas Aminadab.\n12\u00a0\n revertere, revertere ut intueamur te.]","title":"Vulgate: Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 6","type":"page"}
