{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/sol008.htm","path":"bib/vul/sol008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/sol008.htm","text":"1\u00a0[Quis mihi det te fratrem meum,\n sugentem ubera matris me\u00e6,\n ut inveniam te foris, et deosculer te,\n et jam me nemo despiciat?\n2\u00a0Apprehendam te, et ducam in domum matris me\u00e6:\n ibi me docebis,\n et dabo tibi poculum ex vino condito,\n et mustum malorum granatorum meorum.\n3\u00a0L\u00e6va ejus sub capite meo,\n et dextera illius amplexabitur me.\n4\u00a0\n ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,\n donec ipsa velit.\n5\u00a0\n innixa super dilectum suum?\n \n ibi corrupta est mater tua,\n ibi violata est genitrix tua.\n6\u00a0\n ut signaculum super brachium tuum,\n quia fortis est ut mors dilectio,\n dura sicut infernus \u00e6mulatio:\n lampades ejus lampades ignis atque flammarum.\n7\u00a0Aqu\u00e6 mult\u00e6 non potuerunt extinguere caritatem,\n nec flumina obruent illam.\n Si dederit homo omnem substantiam domus su\u00e6 pro dilectione,\n quasi nihil despiciet eam.\n8\u00a0\n et ubera non habet;\n quid faciemus sorori nostr\u00e6\n in die quando alloquenda est?\n9\u00a0Si murus est,\n \u00e6dificemus super eum propugnacula argentea;\n si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.\n10\u00a0\n ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.\n11\u00a0\n tradidit eam custodibus;\n vir affert pro fructu ejus mille argenteos.\n12\u00a0\n Mille tui pacifici,\n et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.\n13\u00a0\n fac me audire vocem tuam.\n14\u00a0\n hinnuloque cervorum super montes aromatum.]","title":"Vulgate: Song of Solomon: Song of Solomon Chapter 8","type":"page"}
