{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/th1004.htm","path":"bib/vul/th1004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/th1004.htm","text":"1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.\n2 Scitis enim qu\u00e6 pr\u00e6cepta dederim vobis per Dominum Jesum.\n3 H\u00e6c est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,\n4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:\n5 non in passione desiderii, sicut et gentes, qu\u00e6 ignorant Deum:\n6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut pr\u00e6diximus vobis, et testificati sumus.\n7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.\n8 Itaque qui h\u00e6c spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.\n9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.\n10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,\n11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut pr\u00e6cepimus vobis:\n12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.\n13\u00a0Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.\n \n14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.\n15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non pr\u00e6veniemus eos qui dormierunt.\n16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de c\u00e6lo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.\n17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in a\u00ebra, et sic semper cum Domino erimus.\n18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.","title":"Vulgate: 1 Thessalonians: 1 Thessalonians Chapter 4","type":"page"}
