{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/th1005.htm","path":"bib/vul/th1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/th1005.htm","text":"1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.\n2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet:\n3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.\n4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat:\n5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.\n6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.\n7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.\n8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis:\n9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,\n10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.\n11\u00a0Propter quod consolamini invicem, et \u00e6dificate alterutrum, sicut et facitis.\n \n12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et pr\u00e6sunt vobis in Domino, et monent vos,\n13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.\n14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.\n15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.\n16 Semper gaudete.\n17 Sine intermissione orate.\n18 In omnibus gratias agite: h\u00e6c est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.\n19 Spiritum nolite extinguere.\n20 Prophetias nolite spernere.\n21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.\n22 Ab omni specie mala abstinete vos.\n23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.\n24\u00a0Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.\n \n25 Fratres, orate pro nobis.\n26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.\n27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola h\u00e6c omnibus sanctis fratribus.\n28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.","title":"Vulgate: 1 Thessalonians: 1 Thessalonians Chapter 5","type":"page"}
