{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/th2002.htm","path":"bib/vul/th2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/th2002.htm","text":"1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostr\u00e6 congregationis in ipsum:\n2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.\n3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,\n4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.\n5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, h\u00e6c dicebam vobis?\n6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.\n7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.\n8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:\n9 cujus est adventus secundum operationem Satan\u00e6 in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,\n10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.\n11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,\n12\u00a0ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.\n \n13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:\n14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem glori\u00e6 Domini nostri Jesu Christi.\n15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.\n16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem \u00e6ternam, et spem bonam in gratia,\n17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.","title":"Vulgate: 2 Thessalonians: 2 Thessalonians Chapter 2","type":"page"}
