{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1001.htm","path":"bib/vul/ti1001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1001.htm","text":"1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostr\u00e6,\n2\u00a0Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.\n \n3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,\n4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: qu\u00e6 qu\u00e6stiones pr\u00e6stant magis quam \u00e6dificationem Dei, qu\u00e6 est in fide.\n5 Finis autem pr\u00e6cepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.\n6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,\n7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque qu\u00e6 loquuntur, neque de quibus affirmant.\n8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur:\n9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,\n10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud san\u00e6 doctrin\u00e6 adversatur,\n11\u00a0qu\u00e6 est secundum Evangelium glori\u00e6 beati Dei, quod creditum est mihi.\n \n12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:\n13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.\n14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, qu\u00e6 est in Christo Jesu.\n15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.\n16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam \u00e6ternam.\n17\u00a0Regi autem s\u00e6culorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n \n18 Hoc pr\u00e6ceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum pr\u00e6cedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,\n19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:\n20 ex quibus est Hymen\u00e6us, et Alexander: quos tradidi Satan\u00e6, ut discant non blasphemare.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 1","type":"page"}
