{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1002.htm","path":"bib/vul/ti1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1002.htm","text":"1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:\n2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:\n3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,\n4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.\n5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:\n6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:\n7 in quo positus sum ego pr\u00e6dicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.\n8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.\n9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:\n10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.\n11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.\n12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.\n13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva:\n14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in pr\u00e6varicatione fuit.\n15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 2","type":"page"}
