{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1003.htm","path":"bib/vul/ti1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1003.htm","text":"1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.\n2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,\n3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed\n4 su\u00e6 domui bene pr\u00e6positum: filios habentem subditos cum omni castitate.\n5 Si quis autem domui su\u00e6 pr\u00e6esse nescit, quomodo ecclesi\u00e6 Dei diligentiam habebit?\n6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.\n7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.\n8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:\n9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.\n10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.\n11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.\n12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene pr\u00e6sint, et suis domibus.\n13\u00a0Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, qu\u00e6 est in Christo Jesu.\n \n14 H\u00e6c tibi scribo, sperans me ad te venire cito:\n15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, qu\u00e6 est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.\n16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, pr\u00e6dicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 3","type":"page"}
