{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1004.htm","path":"bib/vul/ti1004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1004.htm","text":"1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis d\u00e6moniorum,\n2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,\n3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.\n4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:\n5\u00a0sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.\n \n6 H\u00e6c proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bon\u00e6 doctrin\u00e6, quam assecutus es.\n7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.\n8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vit\u00e6, qu\u00e6 nunc est, et futur\u00e6.\n9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.\n10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.\n11 Pr\u00e6cipe h\u00e6c, et doce.\n12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.\n13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrin\u00e6.\n14 Noli negligere gratiam, qu\u00e6 in te est, qu\u00e6 data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.\n15 H\u00e6c meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.\n16 Attende tibi, et doctrin\u00e6: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 4","type":"page"}
