{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1005.htm","path":"bib/vul/ti1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1005.htm","text":"1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:\n2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:\n3 viduas honora, qu\u00e6 vere vidu\u00e6 sunt.\n4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.\n5 Qu\u00e6 autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.\n6 Nam qu\u00e6 in deliciis est, vivens mortua est.\n7 Et hoc pr\u00e6cipe, ut irreprehensibiles sint.\n8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.\n9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, qu\u00e6 fuerit unius viri uxor,\n10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.\n11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriat\u00e6 fuerint in Christo, nubere volunt:\n12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;\n13 simul autem et otios\u00e6 discunt circuire domos: non solum otios\u00e6, sed et verbos\u00e6, et curios\u00e6, loquentes qu\u00e6 non oportet.\n14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.\n15 Jam enim qu\u00e6dam convers\u00e6 sunt retro Satanam.\n16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis qu\u00e6 vere vidu\u00e6 sunt, sufficiat.\n17 Qui bene pr\u00e6sunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.\n18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.\n19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.\n20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.\n21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut h\u00e6c custodias sine pr\u00e6judicio, nihil faciens in alteram partem declinando.\n22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.\n23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.\n24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, pr\u00e6cedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.\n25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et qu\u00e6 aliter se habent, abscondi non possunt.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 5","type":"page"}
