{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti1006.htm","path":"bib/vul/ti1006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti1006.htm","text":"1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.\n2\u00a0Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. H\u00e6c doce, et exhortare.\n \n3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, qu\u00e6 secundum pietatem est, doctrin\u00e6:\n4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa qu\u00e6stiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidi\u00e6, contentiones, blasphemi\u00e6, suspiciones mal\u00e6,\n5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium qu\u00e6stum esse pietatem.\n6 Est autem qu\u00e6stus magnus pietas cum sufficientia.\n7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.\n8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.\n9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, qu\u00e6 mergunt homines in interitum et perditionem.\n10\u00a0Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.\n \n11 Tu autem, o homo Dei, h\u00e6c fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.\n12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam \u00e6ternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.\n13 Pr\u00e6cipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,\n14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,\n15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:\n16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.\n17 Divitibus hujus s\u00e6culi pr\u00e6cipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui pr\u00e6stat nobis omnia abunde ad fruendum)\n18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,\n19\u00a0thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.\n \n20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scienti\u00e6,\n21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.","title":"Vulgate: 1 Timothy: 1 Timothy Chapter 6","type":"page"}
