{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti2001.htm","path":"bib/vul/ti2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti2001.htm","text":"1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vit\u00e6, qu\u00e6 est in Christo Jesu,\n2\u00a0Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.\n \n3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die\n4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,\n5\u00a0recordationem accipiens ejus fidei, qu\u00e6 est in te non ficta, qu\u00e6 et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.\n \n6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, qu\u00e6 est in te per impositionem manuum mearum.\n7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.\n8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:\n9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, qu\u00e6 data est nobis in Christo Jesu ante tempora s\u00e6cularia.\n10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:\n11 in quo positus sum ego pr\u00e6dicator, et Apostolus, et magister gentium.\n12 Ob quam causam etiam h\u00e6c patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.\n13 Formam habe sanorum verborum, qu\u00e6 a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.\n14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.\n15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.\n16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia s\u00e6pe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:\n17 sed cum Romam venisset, sollicite me qu\u00e6sivit, et invenit.\n18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.","title":"Vulgate: 2 Timothy: 2 Timothy Chapter 1","type":"page"}
