{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti2002.htm","path":"bib/vul/ti2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti2002.htm","text":"1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, qu\u00e6 est in Christo Jesu:\n2 et qu\u00e6 audisti a me per multos testes, h\u00e6c commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.\n3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.\n4 Nemo militans Deo implicat se negotiis s\u00e6cularibus: ut ei placeat, cui se probavit.\n5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.\n6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.\n7 Intellige qu\u00e6 dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.\n8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,\n9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.\n10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, qu\u00e6 est in Christo Jesu, cum gloria c\u00e6lesti.\n11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:\n12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:\n13\u00a0si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.\n \n14 H\u00e6c commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.\n15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.\n16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:\n17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymen\u00e6us et Philetus,\n18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.\n19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.\n20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et qu\u00e6dam quidem in honorem, qu\u00e6dam autem in contumeliam.\n21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.\n22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.\n23 Stultas autem et sine disciplina qu\u00e6stiones devita: sciens quia generant lites.\n24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,\n25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis p\u0153nitentiam ad cognoscendam veritatem,\n26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.","title":"Vulgate: 2 Timothy: 2 Timothy Chapter 2","type":"page"}
