{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti2003.htm","path":"bib/vul/ti2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti2003.htm","text":"1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:\n2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,\n3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,\n4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:\n5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:\n6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, qu\u00e6 ducuntur variis desideriis:\n7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.\n8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;\n9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.\n10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,\n11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochi\u00e6, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.\n12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.\n13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.\n14 Tu vero permane in iis qu\u00e6 didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:\n15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, qu\u00e6 te possunt instruere ad salutem, per fidem qu\u00e6 est in Christo Jesu.\n16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:\n17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.","title":"Vulgate: 2 Timothy: 2 Timothy Chapter 3","type":"page"}
