{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ti2004.htm","path":"bib/vul/ti2004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ti2004.htm","text":"1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:\n2 pr\u00e6dica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.\n3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,\n4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.\n5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelist\u00e6, ministerium tuum imple. Sobrius esto.\n6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis me\u00e6 instat.\n7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.\n8\u00a0In reliquo reposita est mihi corona justiti\u00e6, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.\n Festina ad me venire cito.\n9 Demas enim me reliquit, diligens hoc s\u00e6culum, et abiit Thessalonicam:\n10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.\n11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.\n12 Tychicum autem misi Ephesum.\n13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.\n14 Alexander \u00e6rarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:\n15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.\n16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.\n17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me pr\u00e6dicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.\n18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum c\u00e6leste, cui gloria in s\u00e6cula s\u00e6culorum. Amen.\n19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.\n20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.\n21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.\n22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.","title":"Vulgate: 2 Timothy: 2 Timothy Chapter 4","type":"page"}
