{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/timo1.htm","path":"bib/vul/timo1.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/timo1.htm","text":"1:1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae\n1:2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro\n1:3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent\n1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide\n1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta\n1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium\n1:7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant\n1:8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur\n1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis\n1:10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur\n1:11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi\n1:12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio\n1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate\n1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu\n1:15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum\n1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam\n1:17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen\n1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam\n1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt\n1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare\n2:1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus\n2:2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate\n2:3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo\n2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire\n2:5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus\n2:6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis\n2:7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate\n2:8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione\n2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa\n2:10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona\n2:11 mulier in silentio discat cum omni subiectione\n2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio\n2:13 Adam enim primus formatus est deinde Eva\n2:14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit\n2:15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate\n3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat\n3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem\n3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum\n3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate\n3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit\n3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli\n3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli\n3:8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes\n3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura\n3:10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes\n3:11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus\n3:12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus\n3:13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu\n3:14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito\n3:15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis\n3:16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria\n4:1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum\n4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam\n4:3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem\n4:4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur\n4:5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem\n4:6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es\n4:7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem\n4:8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae\n4:9 fidelis sermo et omni acceptione dignus\n4:10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium\n4:11 praecipe haec et doce\n4:12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate\n4:13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae\n4:14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii\n4:15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus\n4:16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt\n5:1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres\n5:2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate\n5:3 viduas honora quae vere viduae sunt\n5:4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo\n5:5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die\n5:6 nam quae in deliciis est vivens mortua est\n5:7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint\n5:8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior\n5:9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor\n5:10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est\n5:11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt\n5:12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt\n5:13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet\n5:14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia\n5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan\n5:16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat\n5:17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina\n5:18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua\n5:19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus\n5:20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant\n5:21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando\n5:22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi\n5:23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates\n5:24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur\n5:25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt\n6:1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur\n6:2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare\n6:3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae\n6:4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae\n6:5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem\n6:6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia\n6:7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus\n6:8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus\n6:9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem\n6:10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis\n6:11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem\n6:12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus\n6:13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem\n6:14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi\n6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium\n6:16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen\n6:17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum\n6:18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare\n6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam\n6:20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae\n6:21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum","title":"Paul to Timothy I","type":"page"}
