{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/timo2.htm","path":"bib/vul/timo2.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/timo2.htm","text":"1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu\n1:2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro\n1:3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die\n1:4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear\n1:5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te\n1:6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum\n1:7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis\n1:8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei\n1:9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia\n1:10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium\n1:11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium\n1:12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem\n1:13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu\n1:14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis\n1:15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes\n1:16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit\n1:17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit\n1:18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti\n2:1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu\n2:2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere\n2:3 labora sicut bonus miles Christi Iesu\n2:4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit\n2:5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit\n2:6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere\n2:7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum\n2:8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum\n2:9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum\n2:10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti\n2:11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus\n2:12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos\n2:13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest\n2:14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium\n2:15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis\n2:16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem\n2:17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus\n2:18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem\n2:19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini\n2:20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam\n2:21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum\n2:22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro\n2:23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites\n2:24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem\n2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem\n2:26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem\n3:1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa\n3:2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti\n3:3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate\n3:4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei\n3:5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita\n3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis\n3:7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes\n3:8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem\n3:9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit\n3:10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam\n3:11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus\n3:12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur\n3:13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes\n3:14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris\n3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu\n3:16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia\n3:17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus\n4:1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius\n4:2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina\n4:3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus\n4:4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur\n4:5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple\n4:6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat\n4:7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi\n4:8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius\n4:9 festina venire ad me cito\n4:10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam\n4:11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium\n4:12 Tychicum autem misi Ephesum\n4:13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas\n4:14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius\n4:15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris\n4:16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur\n4:17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis\n4:18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen\n4:19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum\n4:20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti\n4:21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes\n4:22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen","title":"Paul to Timothy II","type":"page"}
