{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tit001.htm","path":"bib/vul/tit001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tit001.htm","text":"1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, qu\u00e6 secundum pietatem est\n2 in spem vit\u00e6 \u00e6tern\u00e6, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora s\u00e6cularia:\n3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in pr\u00e6dicatione, qu\u00e6 credita est mihi secundum pr\u00e6ceptum Salvatoris nostri Dei:\n4\u00a0Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.\n \n5 Hujus rei gratia reliqui te Cret\u00e6, ut ea qu\u00e6 desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,\n6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuri\u00e6, aut non subditos.\n7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:\n8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,\n9\u00a0amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.\n \n10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:\n11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes qu\u00e6 non oportet, turpis lucri gratia.\n12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, mal\u00e6 besti\u00e6, ventres pigri.\n13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,\n14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.\n15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinat\u00e6 sunt eorum et mens et conscientia.\n16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.","title":"Vulgate: Titus: Titus Chapter 1","type":"page"}
