{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tit002.htm","path":"bib/vul/tit002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tit002.htm","text":"1 Tu autem loquere qu\u00e6 decent sanam doctrinam:\n2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:\n3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:\n4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,\n5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.\n6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.\n7 In omnibus teipsum pr\u00e6be exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,\n8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.\n9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,\n10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.\n11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,\n12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et s\u00e6cularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc s\u00e6culo,\n13 exspectantes beatam spem, et adventum glori\u00e6 magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:\n14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.\n15 H\u00e6c loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.","title":"Vulgate: Titus: Titus Chapter 2","type":"page"}
