{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tit003.htm","path":"bib/vul/tit003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tit003.htm","text":"1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:\n2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.\n3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.\n4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,\n5 non ex operibus justiti\u00e6, qu\u00e6 fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,\n6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:\n7 ut justificati gratia ipsius, h\u00e6redes simus secundum spem vit\u00e6 \u00e6tern\u00e6.\n8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus pr\u00e6esse qui credunt Deo. H\u00e6c sunt bona, et utilia hominibus.\n9 Stultas autem qu\u00e6stiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et van\u00e6.\n10 H\u00e6reticum hominem post unam et secundam correptionem devita:\n11\u00a0sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.\n \n12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.\n13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite pr\u00e6mitte, ut nihil illis desit.\n14 Discant autem et nostri bonis operibus pr\u00e6esse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.\n15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.","title":"Vulgate: Titus: Titus Chapter 3","type":"page"}
