{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/titus.htm","path":"bib/vul/titus.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/titus.htm","text":"1:1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est\n1:2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia\n1:3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei\n1:4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro\n1:5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui\n1:6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos\n1:7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum\n1:8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem\n1:9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere\n1:10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt\n1:11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia\n1:12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri\n1:13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide\n1:14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate\n1:15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia\n1:16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi\n2:1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam\n2:2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia\n2:3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes\n2:4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant\n2:5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei\n2:6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint\n2:7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem\n2:8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis\n2:9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes\n2:10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus\n2:11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus\n2:12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo\n2:13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi\n2:14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum\n2:15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat\n3:1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse\n3:2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines\n3:3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem\n3:4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei\n3:5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti\n3:6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum\n3:7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae\n3:8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus\n3:9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae\n3:10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita\n3:11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus\n3:12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare\n3:13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit\n3:14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi\n3:15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen","title":"Paul to Titus","type":"page"}
