{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob001.htm","path":"bib/vul/tob001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob001.htm","text":"1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (qu\u00e6 est in superioribus Galil\u00e6\u00e6 supra Naasson, post viam qu\u00e6 ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)\n2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,\n3 ita ut omnia qu\u00e6 habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.\n4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.\n5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Isra\u00ebl, hic solus fugiebat consortia omnium.\n6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Isra\u00ebl, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,\n7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.\n8 H\u00e6c et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.\n9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei:\n10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.\n11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua\n12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.\n13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,\n14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem qu\u00e6cumque facere voluisset.\n15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.\n16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti:\n17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.\n18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Isra\u00ebl exosos haberet in conspectu suo,\n19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis:\n20 esurientes alebat, nudisque vestimenta pr\u00e6bebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.\n21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Jud\u00e6a plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Isra\u00ebl, Tobias sepeliebat corpora eorum.\n22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.\n23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.\n24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,\n25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 1","type":"page"}
