{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob003.htm","path":"bib/vul/tob003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob003.htm","text":"1 Tunc Tobias ingemuit, et c\u0153pit orare cum lacrimis,\n2\u00a0dicens: [Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,\n et omnes vi\u00e6 tu\u00e6, misericordia, et veritas, et judicium.\n3\u00a0Et nunc Domine, memor esto mei,\n et ne vindictam sumas de peccatis meis,\n neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.\n4\u00a0Quoniam non obedivimus pr\u00e6ceptis tuis,\n ideo traditi sumus in direptionem,\n et captivitatem, et mortem,\n et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus\n in quibus dispersisti nos.\n5\u00a0Et nunc Domine, magna judicia tua,\n quia non egimus secundum pr\u00e6cepta tua,\n et non ambulavimus sinceriter coram te.\n6\u00a0Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,\n et pr\u00e6cipe in pace recipi spiritum meum:\n expedit enim mihi mori magis quam vivere.]\n \n7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,\n8 quoniam tradita fuerat septem viris, et d\u00e6monium nomine Asmod\u00e6us occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.\n9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.\n10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus su\u00e6: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit:\n11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.\n12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum\n13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.\n14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.\n15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.\n16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.\n17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me pr\u00e6bui.\n18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.\n19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.\n20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.\n21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.\n22 Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.\n23 Sit nomen tuum, Deus Isra\u00ebl, benedictum in s\u00e6cula.\n24 In illo tempore exaudit\u00e6 sunt preces amborum in conspectu glori\u00e6 summi Dei:\n25 et missus est angelus Domini sanctus Rapha\u00ebl ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitat\u00e6.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 3","type":"page"}
