{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob004.htm","path":"bib/vul/tob004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob004.htm","text":"1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,\n2 dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.\n3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tu\u00e6 omnibus diebus vit\u00e6 ejus:\n4 memor enim esse debes, qu\u00e6 et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.\n5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vit\u00e6 su\u00e6, sepelias eam circa me.\n6 Omnibus autem diebus vit\u00e6 tu\u00e6 in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et pr\u00e6termittas pr\u00e6cepta Domini Dei nostri.\n7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.\n8 Quomodo potueris, ita esto misericors.\n9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.\n10 Pr\u00e6mium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis:\n11 quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.\n12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.\n13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et pr\u00e6ter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.\n14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.\n15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.\n16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.\n17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.\n18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.\n19 Consilium semper a sapiente perquire.\n20 Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.\n21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo:\n22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.\n23 Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 4","type":"page"}
