{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob005.htm","path":"bib/vul/tob005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob005.htm","text":"1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia qu\u00e6cumque pr\u00e6cepisti mihi faciam, pater.\n2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.\n3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet.\n4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.\n5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem pr\u00e6cinctum, et quasi paratum ad ambulandum.\n6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?\n7 At ille respondit: Ex filiis Isra\u00ebl. Et Tobias dixit ei: Nosti viam qu\u00e6 ducit in regionem Medorum?\n8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, qu\u00e6 posita est in monte Ecbatanis.\n9 Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec h\u00e6c ipsa nuntiem patri meo.\n10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa h\u00e6c patri suo. Super qu\u00e6 admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.\n11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.\n12 Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen c\u00e6li non video?\n13 Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.\n14 Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.\n15 Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te.\n16 Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.\n17 Cui Rapha\u00ebl angelus dixit: Genus qu\u00e6ris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat?\n18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Anani\u00e6 magni filius.\n19 Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.\n20 Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.\n21\u00a0Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.\n \n22 Tunc paratis omnibus qu\u00e6 erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri su\u00e6, et ambulaverunt ambo simul.\n23 Cumque profecti essent, c\u0153pit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostr\u00e6 tulisti, et transmisisti a nobis.\n24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum:\n25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.\n26 Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.\n27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia qu\u00e6 circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.\n28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 5","type":"page"}
