{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob006.htm","path":"bib/vul/tob006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob006.htm","text":"1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.\n2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.\n3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.\n4 Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare c\u0153pit ante pedes ejus.\n5 Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim h\u00e6c necessaria ad medicamenta utiliter.\n6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, qu\u00e6 sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.\n7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, qu\u00e6 de pisce servare jussisti?\n8 Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus d\u00e6moniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.\n9\u00a0Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.\n \n10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?\n11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam pr\u00e6ter eam.\n12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.\n13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.\n14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia d\u00e6monium occidit illos.\n15 Timeo ergo, ne forte et mihi h\u00e6c eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.\n16 Tunc angelus Rapha\u00ebl dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus pr\u00e6valere potest d\u00e6monium.\n17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et su\u00e6 libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatem d\u00e6monium super eos.\n18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.\n19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur d\u00e6monium.\n20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.\n21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.\n22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrah\u00e6 benedictionem in filiis consequaris.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 6","type":"page"}
