{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob007.htm","path":"bib/vul/tob007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob007.htm","text":"1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.\n2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Ann\u00e6 uxori su\u00e6: Quam similis est juvenis iste consobrino meo!\n3 Et cum h\u00e6c dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.\n4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.\n5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.\n6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus\n7 dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.\n8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimat\u00e6 sunt.\n9 Postquam autem locuti sunt, pr\u00e6cepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,\n10 Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.\n11 Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere c\u0153pit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,\n12 dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.\n13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.\n14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi su\u00e6 secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.\n15 Et apprehendens dexteram fili\u00e6 su\u00e6, dexter\u00e6 Tobi\u00e6 tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.\n16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.\n17 Et post h\u00e6c epulati sunt, benedicentes Deum.\n18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et pr\u00e6cepit ei ut pr\u00e6pararet alterum cubiculum.\n19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.\n20 Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus c\u00e6li det tibi gaudium pro t\u00e6dio quod perpessa es.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 7","type":"page"}
