{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob008.htm","path":"bib/vul/tob008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob008.htm","text":"1 Postquam vero c\u0153naverunt, introduxerunt juvenem ad eam.\n2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.\n3 Tunc Rapha\u00ebl angelus apprehendit d\u00e6monium, et religavit illud in deserto superioris \u00c6gypti.\n4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.\n5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes qu\u00e6 ignorant Deum.\n6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.\n7 Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te c\u00e6li et terr\u00e6, mareque et fontes, et flumina, et omnes creatur\u00e6 tu\u00e6 qu\u00e6 in eis sunt.\n8 Tu fecisti Adam de limo terr\u00e6, dedistique ei adjutorium Hevam.\n9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuri\u00e6 causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in s\u00e6cula s\u00e6culorum.\n10 Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.\n11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.\n12 Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.\n13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:\n14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.\n15 At illa misit unam ex ancillis suis. Qu\u00e6 ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.\n16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,\n17 et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Isra\u00ebl, quia non contigit quemadmodum putabamus.\n18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.\n19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tu\u00e6 et su\u00e6 sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.\n20 Statimque pr\u00e6cepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.\n21 Uxori autem su\u00e6 dixit ut instrueret convivium, et pr\u00e6pararet omnia qu\u00e6 in cibos erant iter agentibus necessaria.\n22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.\n23 Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.\n24 De omnibus autem qu\u00e6 possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobi\u00e6, et fecit scripturam, ut pars dimidia qu\u00e6 supererat, post obitum eorum Tobi\u00e6 dominio deveniret.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 8","type":"page"}
