{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob011.htm","path":"bib/vul/tob011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob011.htm","text":"1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, qu\u00e6 est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.\n2 Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.\n3 Si placet itaque tibi, pr\u00e6cedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum famili\u00e6, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.\n4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Rapha\u00ebl ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.\n5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.\n6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus.\n7 Dixitque Rapha\u00ebl ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.\n8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen c\u00e6li, et in aspectu tuo gaudebit.\n9 Tunc pr\u00e6cucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento su\u00e6 caud\u00e6 gaudebat.\n10 Et consurgens c\u00e6cus pater ejus, c\u0153pit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo.\n11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et c\u0153perunt ambo flere pr\u00e6 gaudio.\n12\u00a0Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.\n \n13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.\n14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et c\u0153pit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.\n15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit.\n16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.\n17 Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Isra\u00ebl, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum.\n18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.\n19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, qu\u00e6 fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.\n20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobi\u00e6 gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis qu\u00e6 circa illum ostenderat Deus.\n21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 11","type":"page"}
