{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob012.htm","path":"bib/vul/tob012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob012.htm","text":"1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?\n2 Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?\n3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et d\u00e6monium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen c\u00e6li, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad h\u00e6c poterimus dignum dare?\n4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus qu\u00e6 allata sunt, sibi assumere.\n5\u00a0Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare c\u0153perunt ut dignaretur dimidiam partem omnium qu\u00e6 attulerant acceptam habere.\n \n6 Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum c\u00e6li, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.\n7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.\n8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:\n9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est qu\u00e6 purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam \u00e6ternam.\n10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt anim\u00e6 su\u00e6.\n11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.\n12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.\n13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.\n14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a d\u00e6monio liberarem.\n15 Ego enim sum Rapha\u00ebl angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.\n16 Cumque h\u00e6c audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.\n17 Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere.\n18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.\n19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.\n20 Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.\n21 Et cum h\u00e6c dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.\n22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 12","type":"page"}
