{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob013.htm","path":"bib/vul/tob013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob013.htm","text":"1\u00a0Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: [Magnus es, Domine, in \u00e6ternum,\n et in omnia s\u00e6cula regnum tuum:\n2\u00a0quoniam tu flagellas, et salvas;\n deducis ad inferos, et reducis:\n et non est qui effugiat manum tuam.\n3\u00a0Confitemini Domino, filii Isra\u00ebl,\n et in conspectu gentium laudate eum:\n4\u00a0quoniam ideo dispersit vos inter gentes qu\u00e6 ignorant eum,\n ut vos enarretis mirabilia ejus,\n et faciatis scire eos\n quia non est alius deus omnipotens pr\u00e6ter eum.\n5\u00a0Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,\n et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.\n6\u00a0Aspicite ergo qu\u00e6 fecit nobiscum,\n et cum timore et tremore confitemini illi:\n regemque s\u00e6culorum exaltate in operibus vestris.\n7\u00a0Ego autem in terra captivitatis me\u00e6 confitebor illi:\n quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.\n8\u00a0Convertimini itaque peccatores,\n et facite justitiam coram Deo,\n credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.\n9\u00a0Ego autem et anima mea in eo l\u00e6tabimur.\n10\u00a0Benedicite Dominum omnes electi ejus:\n agite dies l\u00e6titi\u00e6, et confitemini illi.\n11\u00a0Jerusalem civitas Dei,\n castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.\n12\u00a0Confitere Domino in bonis tuis,\n et benedic Deum s\u00e6culorum:\n ut re\u00e6dificet in te tabernaculum suum,\n et revocet ad te omnes captivos,\n et gaudeas in omnia s\u00e6cula s\u00e6culorum.\n13\u00a0Luce splendida fulgebis,\n et omnes fines terr\u00e6 adorabunt te.\n14\u00a0Nationes ex longinquo ad te venient,\n et munera deferentes adorabunt in te Dominum,\n et terram tuam in sanctificationem habebunt:\n15\u00a0nomen enim magnum invocabunt in te.\n16\u00a0Maledicti erunt qui contempserint te,\n et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te:\n benedictique erunt qui \u00e6dificaverint te.\n17\u00a0Tu autem l\u00e6taberis in filiis tuis,\n quoniam omnes benedicentur,\n et congregabuntur ad Dominum.\n18\u00a0Beati omnes qui diligunt te,\n et qui gaudent super pace tua.\n19\u00a0Anima mea, benedic Dominum,\n quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam\n a cunctis tribulationibus ejus\n Dominus Deus noster.\n20\u00a0Beatus ero si fuerint reliqui\u00e6 seminis mei\n ad videndam claritatem Jerusalem.\n21\u00a0Port\u00e6 Jerusalem ex sapphiro et smaragdo \u00e6dificabuntur,\n et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.\n22\u00a0Ex lapide candido et mundo omnes plate\u00e6 ejus sternentur,\n et per vicos ejus alleluja cantabitur.\n23\u00a0Benedictus Dominus, qui exaltavit eam,\n et sit regnum ejus in s\u00e6cula s\u00e6culorum super eam. Amen.]","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 13","type":"page"}
