{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/tob014.htm","path":"bib/vul/tob014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/tob014.htm","text":"1 Et consummati sunt sermones Tobi\u00e6. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.\n2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.\n3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.\n4 Reliquum vero vit\u00e6 su\u00e6 in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.\n5 In hora autem mortis su\u00e6 vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis:\n6 Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Isra\u00ebl, revertentur ad eam.\n7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, qu\u00e6 in ea incensa est, iterum re\u00e6dificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,\n8 et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea:\n9 et gaudebunt in ea omnes reges terr\u00e6, adorantes regem Isra\u00ebl.\n10 Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis qu\u00e6 placita sunt illi:\n11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.\n12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:\n13 video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.\n14 Factum est autem post obitum matris su\u00e6, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos:\n15 invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem h\u00e6reditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.\n16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.\n17 Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.","title":"Vulgate: Tobias: Tobias Chapter 14","type":"page"}
