{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis001.htm","path":"bib/vul/wis001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis001.htm","text":"1\u00a0[Diligite justitiam, qui judicatis terram.\n Sentite de Domino in bonitate,\n et in simplicitate cordis qu\u00e6rite illum:\n2\u00a0quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,\n apparet autem eis qui fidem habent in illum.\n3\u00a0Pervers\u00e6 enim cogitationes separant a Deo;\n probata autem virtus corripit insipientes.\n4\u00a0Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,\n nec habitabit in corpore subdito peccatis.\n5\u00a0Spiritus enim sanctus disciplin\u00e6 effugiet fictum,\n et auferet se a cogitationibus qu\u00e6 sunt sine intellectu,\n et corripietur a superveniente iniquitate.\n6\u00a0Benignus est enim spiritus sapienti\u00e6,\n et non liberabit maledicum a labiis suis:\n quoniam renum illius testis est Deus,\n et cordis illius scrutator est verus,\n et lingu\u00e6 ejus auditor.\n7\u00a0Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,\n et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.\n8\u00a0Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,\n nec pr\u00e6teriet illum corripiens judicium.\n9\u00a0In cogitationibus enim impii interrogatio erit;\n sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,\n ad correptionem iniquitatum illius.\n10\u00a0Quoniam auris zeli audit omnia,\n et tumultus murmurationum non abscondetur.\n11\u00a0Custodite ergo vos a murmuratione qu\u00e6 nihil prodest,\n et a detractione parcite lingu\u00e6:\n quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,\n os autem quod mentitur occidit animam.]\n \n12\u00a0[Nolite zelare mortem in errore vit\u00e6 vestr\u00e6,\n neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.\n13\u00a0Quoniam Deus mortem non fecit,\n nec l\u00e6tatur in perditione vivorum.\n14\u00a0Creavit enim ut essent omnia,\n et sanabiles fecit nationes orbis terrarum:\n et non est in illis medicamentum exterminii,\n nec inferorum regnum in terra.\n15\u00a0Justitia enim perpetua est, et immortalis.\n16\u00a0Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,\n et \u00e6stimantes illam amicam, defluxerunt;\n et sponsiones posuerunt ad illam,\n quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 1","type":"page"}
