{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/wis002.htm","path":"bib/vul/wis002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/wis002.htm","text":"1\u00a0[Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:\n Exiguum et cum t\u00e6dio est tempus vit\u00e6 nostr\u00e6,\n et non est refrigerium in fine hominis,\n et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.\n2\u00a0Quia ex nihilo nati sumus,\n et post hoc erimus tamquam non fuerimus.\n Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,\n et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:\n3\u00a0qua extincta, cinis erit corpus nostrum,\n et spiritus diffundetur tamquam mollis a\u00ebr;\n et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,\n et sicut nebula dissolvetur qu\u00e6 fugata est a radiis solis,\n et a calore illius aggravata.\n4\u00a0Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,\n et nemo memoriam habebit operum nostrorum.\n5\u00a0Umbr\u00e6 enim transitus est tempus nostrum,\n et non est reversio finis nostri:\n quoniam consignata est, et nemo revertitur.\n6\u00a0Venite ergo, et fruamur bonis qu\u00e6 sunt,\n et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.\n7\u00a0Vino pretioso et unguentis nos impleamus,\n et non pr\u00e6tereat nos flos temporis.\n8\u00a0Coronemus nos rosis antequam marcescant;\n nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:\n9\u00a0nemo nostrum exsors sit luxuri\u00e6 nostr\u00e6.\n Ubique relinquamus signa l\u00e6titi\u00e6,\n quoniam h\u00e6c est pars nostra, et h\u00e6c est sors.\n10\u00a0Opprimamus pauperem justum, et non parcamus vidu\u00e6,\n nec veterani revereamur canos multi temporis:\n11\u00a0sit autem fortitudo nostra lex justiti\u00e6;\n quod enim infirmum est, inutile invenitur.\n12\u00a0Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,\n et contrarius est operibus nostris,\n et improperat nobis peccata legis,\n et diffamat in nos peccata disciplin\u00e6 nostr\u00e6.\n13\u00a0Promittit se scientiam Dei habere,\n et filium Dei se nominat.\n14\u00a0Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.\n15\u00a0Gravis est nobis etiam ad videndum,\n quoniam dissimilis est aliis vita illius,\n et immutat\u00e6 sunt vi\u00e6 ejus.\n16\u00a0Tamquam nugaces \u00e6stimati sumus ab illo,\n et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,\n et pr\u00e6fert novissima justorum,\n et gloriatur patrem se habere Deum.\n17\u00a0Videamus ergo si sermones illius veri sint,\n et tentemus qu\u00e6 ventura sunt illi,\n et sciemus qu\u00e6 erunt novissima illius.\n18\u00a0Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,\n et liberabit eum de manibus contrariorum.\n19\u00a0Contumelia et tormento interrogemus eum,\n ut sciamus reverentiam ejus,\n et probemus patientiam illius.\n20\u00a0Morte turpissima condemnemus eum;\n erit enim ei respectus ex sermonibus illius.\n21\u00a0H\u00e6c cogitaverunt, et erraverunt:\n exc\u00e6cavit enim illos malitia eorum.\n22\u00a0Et nescierunt sacramenta Dei:\n neque mercedem speraverunt justiti\u00e6,\n nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.\n23\u00a0Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,\n et ad imaginem similitudinis su\u00e6 fecit illum.\n24\u00a0Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:\n25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.]","title":"Vulgate: Wisdom: Wisdom Chapter 2","type":"page"}
